- PORTARIUS
- PORTARIUSEckehardo de Casibus S. Galli, c. 10. p. 82. Portanarius, Levoldo Northovio in Chron. Markano p. 15. Italis Portenaio: nomen est Officii Monastici, qui Portae Monasterii curam gerit, Ianitor alias, seu Ostiarius, Odo de combust. S. Martini, Ita ut feminis ad hauriendam, quo aquam et ad discurrendum voluerint, Portarii non resistant. Quod munus viris aetate maturis et vitae in culpatae ut plirimum committebatur: adeo ut inter potiora Monasterii nom ina habe retur, interdumque in Abbates Portarit eligerentur, ut est in Chron. Monasterii de Fontanis, c. 10. Ad id tamen sufficere sapientem et honestum famulum contendebant Cluniacenses, apud Petr. Venerabilem, l. 1. Ep. 28. Vide quae de officio hoc et muniis congesserunt, Virgilius Dio conus in Regula Orient. c. 26. Isidorus in regul. c. 19. Adalardus in Statutis Corbeiens. l. 1. c. 4. Chrodogangus, in Regul. Canonic. c. 12. Aliique, laudati Carolo du Fresne Glossar. Apud Hebraeos Portarii istiusmodi di seu Ostiarii Atrii Templi fuêre minimum septem, Amarcoli, dicti; quibus aperire, nisi omnes simul adessent, non licebat, erantque; subditi Cathicolis, qui Segenis Vicarii erant, ioh. Seldenus, dc Synedriis veter. Hebr. l. III. c. 8. §. 6. Hinc Portaria in Sanctimonialium Monasteriis, quae idem munus obibat, debebatque esse aetate manura, Concil. Cabillon. II. c. 64. Alias Portaria, est Portarii vel Ostiarii Officium Palatinum, de quo LL. Alfonsinae seu Partidae part. 2. tit. 9. leg. 14. Item Portaria domus, aedicula Portarii Monastici, apud Laur. Leodiensem in Episc. Virodunensibus. Aliter Portarii sumuntur, apud Mich. del Molino in Repertor. Foror. Aragoniae, ubi Exsecutores sunt regiae Iurisdictionis, quorum numerus XII. est in Regno isto, Portarii seu Officiales Praelatorum, in Concil. Palentino A. C. 1322. etc. Vide supra Azemblarius, et plura in hanc remapud Car. du Fresne Glossar. Sed et Cubicularium, sive potius Delatorem, Portarii voxdenotat, l. 5. Decretal. tit. 35. c. 14. Canonicorum assensis per Portarium Regis extorto, apud Macros Fratres Hierolex. Vide quoque supra, in Ianitor et Ostiarius. Adde hîc paucis aliquot Portariorum genera, ex car. du Fresne praefato. PORTARIORUM ALIQUOT GENERA IN MONASTERIIS. Portarius Claustri, in l. Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. c. 15. unus est ex conversis fratribus, cui incumbit claustra observare iugiter, ne quis extrantus ingrediatur, aut intro inspiciat etc. Portarius Exterior sive Curiae, memoraturibidem, ubiad id officii eligi iubetur unus itidem ex conversis fratribus, probatus moribus, affabilis etc. Portarius Pauperum, custodiebat portam, ad quam pulsabant pauperes clemosynam petentes. Tabular. Conchensis Abb. in Ruthenis Chart. 312. ubi Portaris Pauperum a Portario distinguitur. Etiam Subportarii meminit Liber Usuum Ordinis Cisterciensis, cap. 84.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.